라틴어 문장 검색

Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
adeo ut duriora ex metallis non solvantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 167:3)
quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 229:2)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
liquefiunt, ut gummi, cera, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:3)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
interior glacies quo liquefacta Noto?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)4)
Hic ubi servandum mater fidissima pignus abdidit, ad Phrygios tendit secura penates turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum membra regens, volucri qui pervia nubila tractu signant et placidis umectant frena venenis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:84)
"nunc ite, sorores, dum matutinis praesudat solibus aër, dum meus humectat flaventes Lucifer agros roranti praevectus equo."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:58)
Ut sese legio vidit disiuncta relinqui, ingentem tollit gemitum galeasque solutis umectat lacrimis pressamque morantia vocem thoracum validos pulsant suspiria nexus:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:152)
hic tabescente solutus subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:150)
quos vagus umectat Cinyps et proximus hortis Hesperidum Triton et Gir notissimus amnis Aethiopum, simili mentitus gurgite Nilum;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:132)
Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:1)
Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION